verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino dicens
sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et
dic audite verbum Domini omnis Iuda qui ingredimini per portas
has ut adoretis Dominum
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel bonas facite vias
vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto
nolite confidere in verbis mendacii dicentes templum Domini
templum Domini templum Domini est
quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra si
feceritis iudicium inter virum et proximum eius
advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam nec
sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc et post deos
alienos non ambulaveritis in malum vobismet ipsis
habitabo vobiscum in loco isto in terra quam dedi patribus
vestris a saeculo usque in saeculum
ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii qui non
proderunt vobis
furari occidere adulterare iurare mendaciter libare Baali et
ire post deos alienos quos ignoratis
et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua
invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod
fecerimus omnes abominationes istas
ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua
invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi
dicit Dominus
ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a
principio et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei
Israhel
et nunc quia fecistis omnia opera haec dicit Dominus et
locutus sum ad vos mane consurgens et loquens et non audistis
et vocavi vos et non respondistis
faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua
vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus
vestris sicut feci Silo
et proiciam vos a facie mea sicut proieci omnes fratres
vestros universum semen Ephraim
tu ergo noli orare pro populo hoc nec adsumas pro eis
laudem et orationem et non obsistas mihi quia non exaudiam te
nonne vides quid isti faciant in civitatibus Iuda et in
plateis Hierusalem
filii colligunt ligna et patres succendunt ignem et
mulieres conspergunt adipem ut faciant placentas Reginae caeli
et libent diis alienis et me ad iracundiam provocent
numquid me ad iracundiam provocant dicit Dominus nonne
semet ipsos in confusionem vultus sui
ideo haec dicit Dominus Deus ecce furor meus et indignatio
mea conflatur super locum istum super viros et super iumenta et
super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et
non extinguetur
haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel holocaustomata
vestra addite victimis vestris et comedite carnes
quia non sum locutus cum patribus vestris et non praecepi
eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo
holocaustomatum et victimarum
sed hoc verbum praecepi eis dicens audite vocem meam et ero
vobis Deus et vos eritis mihi populus et ambulate in omni via
quam mandavi vobis ut bene sit vobis
et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam sed abierunt
in voluntatibus et pravitate cordis sui mali factique sunt
retrorsum et non in ante
a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque
ad diem hanc et misi ad vos omnes servos meos prophetas per
diem consurgens diluculo et mittens
et non audierunt me nec inclinaverunt aurem suam sed
induraverunt cervicem et peius operati sunt quam patres eorum
et loqueris ad eos omnia verba haec et non audient te et
vocabis eos et non respondebunt tibi
et dices ad eos haec est gens quae non audivit vocem Domini
Dei sui nec recepit disciplinam periit fides et ablata est de
ore eorum
tonde capillum tuum et proice et sume in directum planctum
quia proiecit Dominus et reliquit generationem furoris sui
quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis dicit Dominus
posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen
meum ut polluerent eam
et aedificaverunt excelsa Thofeth qui est in valle filii
Ennom ut incenderent filios suos et filias suas igni quae non
praecepi nec cogitavi in corde meo
ideo ecce dies venient dicit Dominus et non dicetur amplius
Thofeth et vallis filii Ennom sed vallis Interfectionis et
sepelient in Thofeth eo quod non sit locus
et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli
et bestiis terrae et non erit qui abigat
et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis
Hierusalem vocem gaudii et vocem laetitiae vocem sponsi et
vocem sponsae in desolatione enim erit terra